Evangelium Secundum Lucam*

Caput 11: Versus 26

Tunc assumit septem.Plenitudinem omnium vitiorum. Qui scilicet tales spiritus,nequiores,diabolo dicuntur, quia cum diabolus malus sit, illi tamen qui suis meritis impellentibus, vitiis mancipantur, non solum mali sunt, sed etiam speciem bonitatis affectatis virtutibus per hypocrisim ostentare nituntur.Et fiunt novissima hominis.Melius erat viam veritatis ignorare, quam post agnitionem converti retrorsum.
(* Traductions européennes)